Latin
Book 1, lines 1.1.76-1.1.77
Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century) 1.1.76-77
Not analysed yet
XV. Apostolicum itaque Romam regredientem comes Humfredus, quousque sibi placuit, cum honore conduxit. Ubi vero licentiam redeundi concessit, in Apuliam reversus, omnem terram placidam et sibi oboedientem invenit, quam longo tempore tanta in pace rexit, ut vix in aliquo tempore suae dominationis latro, vel praedo, vel qui suis imperiis contradicere auderet, posset inveniri. Duos itaque fratres suos comites fecit, Malgerium Capitanatae, Willelmum vero in Principatu. Sed Malgerius, moriens, cum omnem comitatum suum Willelmo fratri reliquisset, Willelmus, Gaufridum fratrem suum diligens, ei concessit.
XVI. Robertus vero Guiscardus, cum apud Scriblam moraretur, Calabros fortiter impugnans, cum videret suos propter infirmitatem loci et a�ris diversitatem languescere, saniorem locum expetens, non quidem ut timidus hostes devitando retrorsum vadens, longius recepit. Sed potius, quasi in hostem iens, in viciniorem se conferens, castrum, quod Sancti Marci dicitur, flrmavit. Sed cum, firmato castro, quid victus introduceret non inveniret abstraxerant enim circummanentes ad proxima castra quaeque habebant, ne ab ipsis diriperentur quodam vespere dapifer, qui omni domui suae praeerat, requisivit ab ipso quid in crastinum comesturi erant ipse et milites sui: dicens se neque victum, sed neque victi pretium ad emendum habere; et si pretium haberet, nusquam, ubi cum pace adiri posset, invenire posse. Guiscardus usque ad sexaginta, quos Sclavos appellant, totius Calabriae gnaros, secum habens, quos quasi fratres fidelissimos sibi benefactis et maioribus promissis effecerat, sciscitatus est ab eis utrum locum adibilem scirent, quo praedam posset capi. Quibus respondentibus se ultra altissimos montes, via praeruptissima, in profundis vallibus praedam permaximam scire, sed sine magno discrimine extrahi non posse, Robertus tale fertur dedisse responsum: "Eia, tutissimi vitae meae fautores, ita ne patiemini Guiscardum et vos ipsos a fame affici. Causa victus adquirendi dubia fortuna usque in periculo vitae temptanda est. Nam et temptantes saepe triumphaliter evasisse audivimus, neminem vero, qui fame interierit, laudari. Ite nquit nocturni praedones! Ebrietas Calabros minus vigiles esse permittit: nam et hunc diem celebrem habentes, ex more conviviis et potationibus studuerunt. Praecedite! Subsequar militibus armatis ". Sicque, lecto parato, cum iam collocatus esset, de nocte, nullo sciente, consurgens, vili veste et scarpis, quibus pro calceariis utuntur, ad similitudinem abeuntium sese aptans, illis medius iungitur. Sicque per totam noctem ignotus comes illis factus, nulli eorum verbum fecit. Nam neque excitare volebat, ne forte ita quis esset deprehenderetur; quia enim eiusdem gentis erant, non ex toto sese credebat illis. Porro, ubi ad locum praedae ventum est, quidquid ibi invenerunt ante se colligentes, ipse crebris saltibus et vibrante hastili, ut reditum accelerarent, socios hortabatur. Sed, antequam illucesceret, ii, quibus damnum illatum fuerat, sua ablata perpendentes, cum ducentis militibus, ut praedam excutiant, prosecuntur. At Guiscardus, insequentes approperare videns, et socios, ne praeda privari patiantur, sese ad invicem audacter cohortari audiens, ut audaciores redderet, iam quis esset aperuit. Guiscardus inquit: "Adsum particeps laboris vestri! Sine me nil periculi patiemini. Forti animo estote, et insurgamus hostibus! Nam Deo, fortuna prosperante, facile praevalebimus!" Hoc dixit; et hostibus cum maximo furore occurrens, dum certat, multos perimit, plures capit, reliquos fugat, victor efficitur. Sicque, triumphalibus spoliis captis, de peditibus suis equites fecit; denique iam securus, captivos secum ducens, praecedit, paucis, qui praedam post se ducant, relictis. Milites vero sui, cum iam lux esset et eos ita armatos usque castrum adventare cognoscerent, hostes suspicati, dominum suum, ubi esset nescientes, per totum castrum clamore requirunt. Non invenientes, turbantur; audacter tamen castro prosilientes, illis, quo hostes suspicabantur, occurrere accelerant. Porro Guiscardus equum, in quo sedebat, calcaribus urgens, alta voce Guiscardum ingeminando accurrit. Sicque, agnitus ab illis, de praesentia sua et de felicitate fortunae omnes hilares reddit. Redarguitur tamen plurimum ab ipsis, quod talia praesumpserit, et ne ulterius praesumat, admonetur, ne forte fortuna, quae nunc arrisit, postmodum, si temptetur, in peius cedat. Sic castrum praeda et redemptione captivorum ditans, Calabros crebris incursionibus plurimum lacessivit.