Latin
2.1.114 to 2.1.115
Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century) 2.1.114-115
Not analysed yet
Barenses itaque, se sua spe frustrati, ulterius suos hostes ferre non valentes, deditione facta, duci foederantur, anno Domini MLXX[I]. Dux voti compos effectus fratri cunctoque exercitui, gratias referens, urbe pro velle suo ordinata, fratrem in Siciliam praemittens, solito exercitu brevi iterum espeditionem versus Panormum summovet. Toto iunio et iulio mense apud Ydrontum moratus, montem, quo facilius descensus ad mare -equos navibus introducens -fieret, rescindere facit. Unde et Duracenses maxime sunt territi, ne, mare cum exercitu transmeans, eos impugnatum veniret, mulam et equum ei, quasi ad honorem, mandantes, ea occasione rem speculatum mittunt. XLIV. Ea tempestate, Costa Condomicita, qui Stilum iamdudum duci fraudolenter abstulerat, veritus ne, cum dux versus Siciliam navigando transitum simularet, Stilum obsessum diverteret, duci reconciliatus, castrum reddidit, tali iniuria se, ad quod fecerat, compulsum dicens. Dux Costam Pelogam quendam stratigotum statuerat, qui, nimia insolentia defluens, quosque ingenuos viros vel mulieres, nec etiam suae consanguinitati parcens, contumeliis afficiebat. Hic, inter caetera, quadam ingenuam matronam, nomine Reginam, aviam Costae Condomicitae, gallinam auream cum pullis, quam habere dicebatur, ab ea extorquere volens, verberibus laniatam captione retruserat. Costa Condomicita in famulatu ducis apud Insulam Crotoni detinebatur; cui, cum quod acciderat relatum fuisset, iniuriam aviae reputans suam, infirmitate simulata, licentiam redeundi domum, causa curationis, a duce exposcens, vigilia natalis Domini Stilum reversus est. Quem stratigotus venisse audiens, piscium sibi exenia per famulum mittit; qualiter se res erga ducem habebat, requirit. Ille, ac si nihil mali machinans, ira dissimulata, gratias remandat. Sed quod animo conceperat minime oblitus; postquam comestum est, potentioribus urbis secreto circumventis, de sibi illata aviaeque iniuria quaerimoniam ostentat. Quibus respondentibus merito sibi talia accidisse, -eius praesidio vel arte sciebant ducem -excusationibus minime usus, facti se poenitere asserens, uti contulerat, ita auferre tentaturum promittit, si tantummodo ipsis potiatur auxiliariis. Sicque, a pluribus fide accepta, totam noctem insomnem ducens, quoscumque potest sibi allegat: summoque diluculo cum omnes, qui huius rei ignari erant, ut dies ipsa monebat, in ecclesia Dei laudibus inservirent, ipse cum tredecim viris, gladiis cum capis accinctis, reliquis, signo dato, et a foribus expectantibus, ad portam castelli accedens, ianitor, nil suspicatus, quasi noto aperit. Ille cum sociis ingressus, hospitium stratigoti intrat; arma, quae invenit, corripit: versus ecclesiam stratigotum praeoccupare volens, citissimus occurrit. Undique ergo, insurgente clamore, stratigotus, insidiis compertis, per fenestram prosiliens, praecipitio dilapsus, dum fuga refugium petit, a civibus, quibus omnibus exosus erat, comprehensus reducitur. Costa Condomicita -quia consanguineus eius erat -volente ei parcere, a populo condemnatur: sicque cum suppliciis poenas luens, a quibus mala intulerat, perimitur; quos religaverat, liberantur; a fidelitate ducis palam avertuntur. Sicque per sex fere annos duci rebelles per diversa loca Calabriae, ab ipsis turbatio plurima facta est.