Latin
2.1.116 to 2.1.119
Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century) 2.1.116-119
Not analysed yet
Istud hic inscribimus, ut caveant praelati sibi subditos pravis ministris a sua fidelitate divelli. XLV. Dux igitur, commeatibus et caeteris quae expeditioni congruebant apparatis, fratrem, quem praemiserat, subsecutus, apud Cathaniam, ubi comes erat, venit, fingens se Maltam debellatum ire, quasi de Panormo non curans. Sed a fratre cohortatus, magno equitatu, cum navalibus peditumque copiis ab inde progrediens, Panormum venit, ab oceano urbem navibus obsidens, fratremque comitem cum iis, qui eius famulatui inserviebant, ab uno latere statuens, ipse ab altero cornu cum Calabrensibus et Apulis muros ambit. Sicque quinque mensium circulo hostes urbis defensionis fuerant attentissime pervigiles: ipse, nihilominus impugnationi cum fratre intentus, inquietare ipsam perstuduit. Utrique, pari ardore inflammati, non cessant omnia circumire, suos instruere, omnia ordinare, hostibus interminari, suis plurima largiri, ampliora promittere, primus et frequentior adesse, nihil intentatum relinquere. Machinamentis itaque et scalis ad muros transcendendos artificiosissime compaginatis, dux hortos cum trecentis militibus latenter ingressus, ex altera parte, qua videlicet navalis exercitus adiacebat, urbem infestare, fratremque a parte, qua erat, haud secus agere perdocuerat. Illi, signo dato, quo edocti erant, haud perficere segnes, magno sonitu irruunt. Urbs tota, in arma ruens, quae strepitu tumultuantium deterrebatur, defensioni accelerando grassatur. A parte, qua minus cavebant, incaute vacuatur; a Guiscardensibus scalis appositis, murus trascenditur. Urbs exterior capitur; portae ferro sociis ad ingrediendum aperiuntur. Dux et comes cum omni exercitu infra muros hospitantur. Panormitani delusi, hostes a tergo infra muros esse cognoscentes, in interiori urbe refugium petendo, sese recipiunt. Nox tumultum diremit. Proximo mane primores, foedere interposito, utrisque fratribus locutum accedunt, legem suam nullatenus se violari vel relinquere velle dicentes, scilicet, si certi sint, quod non cogantur, vel iniustis et novis legibus non atterantur. Quandoquidem fortuna praesenti sic hortabantur, urbis deditionem facere, se in famulando fideles persistere, tributa solvere: et hoc iuramento legis suae firmare spopondunt.