Latin
2.1.122 to 2.1.124
Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century) 2.1.122-124
Not analysed yet
Porro Arabici, qui dolum composuerant, cum septingentis militibus et duobus millibus peditum de Castro-Iohannis digressi, haud procul a Ceramo in abditis locis insidias ordinant, septem tantummodo, ut Brachiem Serloni indicaverat, milites mandantes, qui Ceramo, praeda capta, Serlonem exstrahunt. Insurgit clamor; ab incolis provinciae tumultuatur; a Serlone, ubi venatum ierat, tumultuantium civium strepitus auditur. Sed, quia inermis processerat, nuntium apud Ceramum, ad deferenda sibi arma suosque invitandos, mittens, ipse, quo clamor infestus urgebat, sciscitaturus quidnam esset, progreditur. At, dum a septem militibus praeda abduci dicitur, arma sibi delata corripiens, adoptivo fratri plus necessario credulus, improvide subsequens, ultra insidias progreditur. Illis autem ab insidiis prorumpentibus, cum hostes a tergo horribili armorum turbine deprehenduntur, Serlo, cum decertandi copiae non essent, -sed et fugae praesidio diffidens -cum paucis, qui secum erant, petram, quae ab ipsa die Serlonis dicta est, cursu expetit. Qua ascensa, a dorso pro muro eius usus, diu fortiter, sed nullo aliunde auxilio adventante, incassum dimicatur. Nam tandem confossus, occubuit; nullusque ex omnibus, qui cum ipso erant -exceptis duobus, qui inter cadavera mortuorum latitaverant -evasit. Serlone eviscerato, Saraceni cor extraxerunt; utque audaciam eius, quae multa fuerat, conciperent, comedisse dicuntur. Capita vero occisorum abscissa in Africam regi ad honorem, mittunt; sed caput Serlonis, stipiti impositum, per plateas urbis delatum, a clamante est praeconizatum eius esse, a quo, prae caeteris, Sicilia impugnabatur; hostes devictos; nullo simili superstite, Siciliam amodo suae sorti facile cessuram. Sed, cum ista apud Panormum principibus nostris nuntiantur, exercitus totus conturbatur. Comes, amissione nepotis, intolerabili dolore angebatur; dux vero, a lamentis fratrem suum co�rcere volens, dolorem suum virili more occultare nitebatur: "Foeminis -inquit -lamenta permittantur; nos autem in vindictam armis accingamur". Igitur, quia seiunctim, ad invicem, utrique fratres -quisque suis utilitatibus -lucrari studebant, excepto quod, cum necessitas incumberet, alter ab altero invitatus, vicissim sibi ad invicem succurrendum venirent, huic libro, alium incoepturi, finem ponamus, ut in sequenti de unoquoque, nunc seiunctim, iterum coniunctim, prout ipsa res expostulaverit, stilum alternemus.