Latin
2.1.120 to 2.1.121
Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century) 2.1.120-121
Not analysed yet
Dux comesque gaudentes, quod offerebatur libenter suscipiunt, anno Dominicae incarnationis MLXXI. Adepti, prius illius Scripturae fideles imitatores dicentis: Primum quaerite regnum Dei, et omnia adiicientur vobis, ecclesiam sanctissimae Dei Genitricis Mariae, quae antiquitus archiepiscopatus fuerat -sed tunc ab impiis Saracenis violata, templum superstitionis eorum facta erat -,cum magna devotione catholice reconciliatam, dote et ornamentis ecclesiasticis augent. Archiepiscopum, qui, ab impiis deiectus, in paupere ecclesia sancti Cyriaci -quamvis timidus et natione graecus -,cultum Christianae religionis pro posse exequebatur, revocantes restituunt. Deinde vero, castello firmato et urbe pro velle suo disposita, dux, eam in suam proprietatem retinens, vallem Deminae caeteramque omnem Siciliam adquisitam et suo adiutorio, ut promittebat, nec falso adquirendam fratri de se habendam concessit. XLVI. Cum ista geruntur, Serlo, filius Serlonis, nepos videlicet utrorumque principum istorum -cuius in praecedentibus mentionem fecimus -,apud Ceramum morabatur ad tuendam provinciam ab incursionibus Arabicorum, qui apud Castrum-Iohannis ea tempestate morabantur, a duce et comite sic iussus. Nam et medietas totius Siciliae, ex consensu ducis et comitis, suae sorti Arisgotique de Puteolis, inter se dividenda, cesserat, eo quod hic quid consanguineus eorum erat: uterque autem consilio et armis probissimi viri erant. Arabici autem, qui apud Castrum-Iohannis morabantur, strenuitate Serlonis, quia eis multum infestus erat, plurimum inimicabantur, iugique intentione dolo vel armis ruinam eius meditari nitebantur. Saracenus autem quidam, de potentioribus Castri-Iohannis, nomine Brachiem, cum Serlone, ut eum facilius deciperet, foedus inierat, eorumque more per aurem adoptivum fratrem, alter alterum factum vicissim susceperat. Hic, traditione cum suis composita, Serloni salutaria munuscula cum amicalibus verbis in dolo mandat, inter quae etiam intulit ista: "Sciat fraternitas adoptivi mei, quod, tali vel tali die, septem tantummodo Arabici ex deliberatione iactantiae ad terram tuam debent praedatum adire". Quod Serlo audiens, ridiculo habere coepit; minusque sibi prospiciens, ex vicinis castris neminem sibi in auxilium arcessivit. Sed, determinato die, inconsultus venatum secessit.