Latin
2.1.57 to 2.1.59
Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century) 2.1.57-59
Not analysed yet
V. Porro Messanenses putantes, quibusdam iam naves ingressis, se illos quasi semipartitos facilius posse occupare, equitatu et peditatu, omnes ab urbe egressi, invadere vadunt. Verum, quia ventus contrarius erat, nullus armatorum naves intraverat. Comes vero, cognoscens eos versus se adventare, Serlonem, nepotem suum, videlicet Serlonis fratris sui filium, cuius superius in fine primi Libri mentionem fecimus, ne si fugere, sicut et fecerunt, vellent, liberius possent, sic praemissum, ipse velocius subsecutus dum fugere nituntur, ita intercepit, ut vix ex tanta multitudine unus evaserit. VI. Messanensibus suorum funera flentibus, comes penes civitatem transiens, in insula Sancti Iacynti, haud longe ab urbe hospitatum vadit; summoque diluculo Messanam, quasi viribus exhaustam, oppugnare vadit. Sed Messanensibus, quamvis paucis, qui adhuc supererant, cum ipsis mulieribus armatis turres et pro pugnacula seseque certatim ut pro vita defendentibus, comes, ne Sicilia, tali facto excitata, super eum irruat, ad tentoria sua rediens, de transitu versus Regium tractare coepit. Mare vero turbatum cum periculosum transitum obstentaret, comes, sapienti usus consilio, totam praedam, quam ceperat, sancto Andronio, ad ecclesiam suam reaedificandam, iuxta Regium dandam proposuerat: destructa quippe erat noviter. Sicque meritis eiusdem Sancti, ut credimus, aura prospere flante, mare sedatum sese transmeabile praebens, impune transire permisit. VII. Ne videatur hoc factum, quod praedam Deo obtulerunt, contrarium canonicis sanctionibus, propter illud quod dicitur: Qui immolat victimam ex rapina vel ex substantia pauperis, quasi qui victimat filium in cospectu patris, cum hoc potissimum accipiendum sit dictum de substantia pauperum Christi, de quibus et alibi dictum est: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est Regnum coelorum, non esse absurdum scimus, qui Deum nec ore nec corde confitentur. Sed quod aufertur, Deo offerre haud absurdum videtur, nam acceptis ingratis utuntur, a quibus ipse largitor non recognoscitur.