Latin
2.1.90 to 2.1.91
Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century) 2.1.90-91
Not analysed yet
Dum talia versus certamen properando perorantur, apparuit quidam eques, splendidus in armis, equo albo insidens, album vexillum in summitate hastilis alligatum ferens et desuper splendidam crucem, quasi a nostra acie progrediens, ut nostros ad certamen promptiores redderet, fortissimo impetu hostes, ubi densiores erant, irrumpens. Quo viso, nostri, hilariores effecti, Deum sanctumque Georgium ingeminantes et prae gaudio tantae visionis compuncti, lacrimas fundendo, ipsum praecedentem promptissime subsecuti sunt. Visum etiam fuit a pluribus in summitate hastilis comitis vexillum dependens, crucem continens, a nullo, nisi divinitus, appositum. Comes ergo aciei suae primos exhortatus, Arcadium de Palerna, suam aciem, nostris exprobando, promptissime antecedentem, et splendenti clamucio, quo pro lorica utebatur, armatum, certamine inito, fortissimo congressu hastili robore deiectum, caeteris metum incutiens, interfecit. Erat enim inter suos militia praeclarissimus, cui etiam in armis neminem resistere posse putabant; et clamucium, quo indutus erat, nullis armis poterat violari, nisi ab imo in superius impingendo inter duo ferrea, quae per iuncturas cum catenata sunt, ingenio potius quam viribus inviceretur. Dum itaque utrimque fortiter dimicatur, nostri, numero pauci, multitudini intermixti ita concludebantur, ut vix aliquis nostrorum, nisi armis sibi viam faciendo, tumultum interrumpere posset. Videntes autem nostros tantam condensitatem inimicorum paganorom ac Siciliensium -simul existentium et circumdantium se hostium -sternendo, ut a furenti vento solet condensitas nebularum disrumpi et sicuti velocissimos accipitres imbecillem turbam avium disruptam sternere, sed cum longo certamine grassati, diutius nostrorum infestationem ferre non praevalentes, fuga se tueri, potius quam armis nituntur. Nostri, audacter insequentes, extremos quosque cedendo, perimunt. Sicque victores effecti, ad quindecim millia ex hostibus occubuerunt. Nostri itaque, triumphalibus spoliis onusti, usque ad hostium castra regredientes, in eorum tentoriis hospitantur, camelos et reliqua omnia, quae invenerunt, sibi vindicantes. In crastinum vero pedites ad viginti millia, qui fugientes scopulos et praerupta montis occupaverant, oppugnantes, plurima ex parte perimunt, reliquos vero debellattos vendentes, pecuniam infinitam accipiunt. Sed cum, aliquandiu ibi commorati, foetore putrentium cadaverum occisorum hostium gravarentur, foetorem abhorrentes, Traynam reversi sunt.