Latin
Book 3, lines 3.1.1-3.1.5
Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century) 3.1.1-5
Not analysed yet
Incipit liber tertius
Quoniam quidem arduas res clarosque triumphos duorum procerum, Guiscardi videlicet ducis et Rogerii, Siciliae comitisnunc vero seiunctim, nunc vero segregatim, prout quos feceruntnos scripturos repromisimus, limpidioris po�triae si esset mihi unda, aestuandum foret, ut res, quae in seipsis nobili memoria clarent, nobilioris philosophi penna chirografaret, ne limpidissimus liquor, dum ad hauriendum porrigitur, foetore incultioris vasis etiam ab ipsis sitientibus abhorreatur. Sed, quoniam non omnes aureis fistulis, paupertate prohibente, ad potandum utimur, interdum plumbea fistula, dulcis liquor usque satis degustaturi. Unde et lector quisquis historiae seriem perscrutari tentat, non phalerata verborum commenta, sed pompales triumphos memorandorum virorum attendat. Quae enim inseruntur, non meae vel tuae laudi, sed illorum, qui faciendo meruere, subtitulantur.
Sed quoniam ex edicto principis tempus scribendi imminet, quod neglegendo hactenus minus potatum est, ad fontem quo hauriam, unde limpidius eructetur, recurrere ipsius principis urgens festinantia prohibet.
I. Igitur famosissimus Siciliae princeps, Rogerius, duce frate, expeditionepostquam Panormum adeptus estsoluta, a Sicilia versus Calabriam et Apuliam, ut suas utilitates exse queretur, digredien e, in Sicilia remanens, exercitus recedentis fratris minimam partem praemiis, promissionibusque illiciens, ex consensu eiusdem ducis sibi retinuit. Siciliamque debellare ex omni parte aggrediens, iugi incursione non minimum lacessivit; et quamvis hactenus dum in his, quae adquirebat, cum fratre participaturus, ad plenum strenue egerit, nunc cuncta, quae adquireret, suae sorti cedere certus, quasi leo exhauriens praedaeque avidus, quietis impatiens, omnia circumire, periculosioribus incoeptis primus adesse, nihil intentatum relinquere patiebatur. Anno Dominicae incarnationis MLXXII, duo castella, unum apud Paternionem ad infestandam Cathaniam, alterum vero apud Mazariam ad debellandam adiacentem provinciam firmavit.
Dux vero a Sicilia in Calabriam veniens, apud Russanum, eiusdem provinciae urbem, dolentibus incolis, castellum firmavit.