Latin
Book 3, lines 3.1.6-3.1.10
Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century) 3.1.6-10
Not analysed yet
II. Gisulfus ergo, Salernitanus princeps, frater Sigelgaytae, uxoris Guiscardi ducis, omnes maritimos fines a Salerno usque ad portum, qui Fici dicitur, Arecumque et Sanctam Euphemiam sui iuris esse volens, et partem a Guiscardo diatim pervadi audiens, versus ducem inimicitias iniecit: omnesque ei adhaerentes, quos capere poterat, contumeliis deturpans, nostrae genti sese inimicari non abscondebat. Dux autem Guiscardus, qui amicitiam sibi promiserat, primum quidem patienter ferens, legatis ait, ut ab ipso incoepto resipiscat, convenire. At, ubi videt conceptam animo principis malitiam, quanto plus lenire tentabat, eo amplius in deterius excrescere, foedere, quod inter eos erat, renunciato, inimicanti sibi etiam ipse insedabiles inimicitias parat. Sed quia inter se et Ricardum, principem Aversae, inimicitiae efferbuerant, veritus ne ab ipso Gisulfo adversum se succurreretur, pacem cum ipso fecit: quo in sui adiutorium quibusdam pactionibus conducto, Salernum multis copiis obsessum vadit.
III. Malfitani vero Gisulfum exosum habentestimebant quippe ab ipso puniri, eo quod interfectores patris ipsius, dum eos ad subiugandum sibi impugnaret, exstiteranta duce invitati, ut sibi ad obsidendam urbem navigio servitium veniant, potentiores duci locutum ex consensu reliquorum accelerant. Dux itaque, callidis pactionibus, si assentiant, si autem dissentiant, minis terrendo, attentans, tandem ad confederationem compulit, ut, si contra Gisulfum ab ipso tuerentur, tota Malfa illi subiugata haereditaliter foederaretur.
Duce vero omnia, ut expetebant, promittente, parte exercitus ad obsidendam urbem relicta, reliquam secum ducens, cum ipsis, qui inde venerant, apud Malfam vadit. Urbem, sibi a civibus deliberatam, suscipit; quatuor castella in ea facit; militibus suis munit. Inde cum multis Malfitanorum copiis Salernum redit.
Sic deterrebat Malfitanos; si[c e] man[ib]us Guiscardi quomodo evaderet timor Gisulfi?
IV. Dux vero navalibus peditumque copiis, sed et equestri exercitu, Salernum vallans, frequenti incursione congrediens, undique deterrebat: in tantumque attrivit ut, nullo aditu ad victum introducendum, se, suisque negantibus, patente, tantam famem inesse co�gerit, ut etiam catti vel muressicut relatione eorum, qui praesentes adfuerunt, didicimusa quibusdam introrsum reclusis comesti sint.