Latin
Book 4, lines 4.1.116-4.1.119
Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century) 4.1.116-119
Not analysed yet
Ea tempestate Boamundus apud Calabriam morabatur. Qui, cum fratrem, fama referente, iam obisse audisset, credulus, castra, quae iuris fratris fuerant, irrumpens, sacramentis sibi confoederare persuadet: ita tamen discernens, ut, si frater, quod se nolle protestabatur, iam obiisset, salva fidelitate legalium haeredum suorum, videlicet fratris, sibi, quasi fideli eorundem haeredum patruo, usque ad intelligibilem aetatem, qua ipsi legitime terram regere cognoscerent, fideles persisterent. Comes autem Rogerius, eum talia facere audiens, indignatione permotus, quod talia se inconsulto facere praesumpserit, veritus etiam, quamvis hanc fidelitatem honeste discernens susciperet, pictis verbis fraudem occultans, in posterum contra nepotes, ambitione captus, aliquid fraudis machinaretur, a suis insequi praecipiens, a tota Calabria arcet.
XXI. Plures etiam, audita fama mortis ducis, in insolentiam prorumpentes, de iis quae duci competebant, distrahendo, sibi usurpare moliebantur. Unde et Guillelmus de Grantemanil, summa cupiditate correptus, in insolentiam proclivis declinans, Rossanam, Calabriae urbem, pervadens intrat: dicens sibi iure competere, ut qui sororem ducis, filiam videlicet Guiscardi, Mabiliam nomine, uxorem habebat, haereditatis quoque particeps fieret. Sic quae ducis fuerant, propter imbecillitatem haeredum, quisque quantae fidei erga ipsos haeredes fieret ostentans, sibi distrahendo usurpabat.
Sed natura, quae iam diu peregrina oberraverat, in sui iuris proprietatem reversa, contra spem medicorum convalere incipit. Sicque sanitate diatim excrescente, ad integrum pristinae restitutus est sanitati. Quod Boamundus audiens, magna mentis alacritate Melfi, ubi fratrem esse sciebat, de eius sanitatis recuperatione congavisurus occurrit, castra, quae sibi confoederaverat, reddens; quae fecerat, non iam dolose fecisse ostendit.
Porro Guillelmus de Grantemanil, turpi illectus avaritia, nec de domini sui recuperatione sanitatis congavisurus, nec, ut urbem, quam pervaserat, reddat, accedere curavit, sed impudenti fronte fraudem ostentans, eandem urbem pro posse muniens, contra ipsum ducem, si forte impugnare attentaret, armavit. Comes autem Rogerius, super hac re plurimum indignatus, tamen, ut sapiens virquia neptis maritus eratlegato ad ipsum misso, ad reconciliationem contra dominum suum urbem reddendo hortatur. At, dum blandimentis minus praevalet, in iram totus prorumpens, iurat se et urbem, quam nequiter pervaserat, ablaturum, et omnia, quae ex licentia ducis ante tenuerat, exhaeredato sublaturum.