Latin
Book 4, lines 4.1.120-4.1.123
Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century) 4.1.120-123
Not analysed yet
XXII. Sicque potius ipse ducem ad expeditionem super Guillelmum urgens, quam ipse a duce ad iniuriam ulciscendam submoveretur, exercitu admoto, ab utrisque Castri-villam obsessum itur, anno incarnati Salvatoris MXCIIII. Hoc autem operimentum fraudis suae Guillelmus sibi opponebat, quod, cum ab urbicolis primo infra urbem susceptus est, illis improvisa determinatione iureiurando firmaverat, se numquam alicui urbem redditurum, excepto Lodovisio, filio ducis, et hoc quia parvulus erat, post decem annos futuros fidelitatem, quam duci iuraverat, solvere minoris offensae vel opprobrii ducens, quam quod periuris et fraudatoribus iuraverat. Sic avara ambitio, sed et uxoris prava persuasio, mentem iuvenis, a bono honestoque discedendo, proclive coecatam sibi illexerat.
Dux ab omni Apulia equitum peditumque copiis, fratre Boamundo sibi in auxilium cum Ydrontinis et Tarentinis et reliquis, qui sui iuris erant, assumptis, Vallem Gratensem, versus Castri-villam occupat. Comes vero multa millia Saracenorum a Sicilia et Calabria conducens, equitum quoque sive peditum Christianorum copias illorsum nepoti occurrere accelerans non relaxat.
Porro Guillelmus de Grantemanil, auctoritatis viros adversum se conspirasse et obsidionem sibi imminere cognoscens, sese ad defendendum pro posse aptat. Dumque sibi auxilia undecumque conducere nititur, quamvis mos sit iuvenibus talibus exercitiis, causa militaris laudis, sed et quaestus libenter interesse, tam iram comitis quam ducis veriti, minime sibi, cum multa promitteret, associari praesumebant, maxime quia fortunam sibi adversam, propter quod culpa in ipsum cum aliqua inhonestate retorquebatur, praenotantes metuebant.
Dux autem in valle Gratensi comitem, dum veniat, sustinet; castrum, quod Sancti Marci dicitur, usque properans, deditione civium tali pactione firmata, suscipit, ut in perpetuumdum in vita comes fuerit illudGuillelmo non reddant. Inde Rossanam usque pertransiens, quia Guillelmus filios potentiorum civium sibi obsides adduxerat, minus sibi assentientes offendit. Sed quia ipse dux iam ante annum, contra voluntatem Graecorum, qui eidem urbi maxima ex parte principabantur, graeco archiepiscopo eiusdem sedis defuncto, successorem latinum eligendo subrogaverat, sed necdum consacratione firmatus erat, electione latini frustrata, dum a duce conceditur ut de sua gente archiepiscopum sibi Graeci pro libitu eligant, favorem illorum adeptus, urbem quoque illorum deditione obtinuit. Sed castrum oppugnans, fidelibus Guillelmi renitentibus, minime praevaluit.