Latin
Book 4, lines 4.1.127-4.1.129
Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century) 4.1.127-129
Not analysed yet
XXIII. Cum autem inter Urbanum apostolicum et Henricum, Theutonicorum imperatorem, dissentiones efferbuissent, quibusdam controversiis inter Corradum, eiusdem Henrici filium, ac patremquod seriatim longum est enarrareinsurgentibus, Corradus, irato animo, a patre discedens, ad apostolicum et Mathildem marchisam, quae ei ex fidelitate adhaerebat, se contulit, eorum auxilio plurimum per Italiam rebellis existens. At cum iuvenis et sine uxore esset, et sumptibus ad id, quod coeperat, necessariis minus abundaret, consilio apostolici et praefatae marchisae Mathildis per Corradum comitem, quem ad id legationis peragendum direxerunt, filiam Siculorum Calabrensiumve comitis sibi in matrimonium concedendam expetit. Apostolicus etiam literas suas comiti, ut sibi familiari et amico, ad hoc idem dirigens, ad concedendum hortatur, dicens sibi magno honori et proficuo futurum, si filia filio regis futuro sponso iungatur, et iuvenis, sanctae Romanae Ecclesiae fidelitate adhaerens, sed sumptibus, quibus contra patrem, qui eum iniuste oppugnabat, minus sufficiens, quos pater cum filio daret, viribus victus ad debellandos inimicos sanctae Dei Ecclesiae praevaleret.
Comes autem, hac legatione percepta et suasoriis literis apostolici viri perlectis, usus consilio fidelium suorum et maxime Roberti, Traynensis episcopi, per quem omnem convenientiam Corradi exquiritnam italus erat et illarum partium gnarusquod expetebatur, concedit, et ab utrisque partibus exequendum sacramentis firmare fecit. Nuptiarum itaque die determinato Corradus comes, a comite Rogerio pluribus munificentiis honoratus, reditum, unde venerat, accelerat; anhelumque de relatione legationis, dominum, nuptias concessas accelerans denunciat, plurimum laetificat. Porro comes Rogerius, apparatis iis quae ad id officii congruebant, plurima classe per episcopum Traynensem et alios barones suos filiam, multis thesaurorum exeniis ditatam, Pisam usque conducere fecit: ubi filius regis obvius cum omni honorificentia suscipiens, authentice dispensata solemnes nuptias celebravit, anno Verbi incarnati MXCV.
XXIV. Porro dux Rogerius, adhuc iuvenis et nil malae suspicionis adversus aliquem habens, sed ex sui cordis puritate alionum mentes diiudicans, Longobardos aeque ut Normannosquia ex partae matris ex eorum gente eratsibi fideles credens et eorum genus nostrae gentis invisum minus discernens, castra sua tuenda eis haud secus ac Normannis delegabat. Unde accidit ut, cum apud Malfam, minus sibi prospiciendo, idem faceret, Malfetani urbe et castris, quae Guiscardus ad perfidiam eorum comprimendam ibidem fecerat, pro libitu suo utentes, liberam facultatem fraudis suae exercendae nacti, iugum gentis nostrae et ducis, quia moris nostri executor erat, a se excutere, nec tributum et servitium statutum persolvere, sed et ipsi duci ad eandem urbem accedendi, omnibus fidelibus suis exclusis, aditum arroganter denegarent.