Latin
Book 4, lines 4.1.124-4.1.126
Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century) 4.1.124-126
Not analysed yet
Porro comes cum exercitu veniens, de duce, qui iam tantum profecerat, gavisus, iuxta castrum Tarsae, super fluvium, qui a Sancto Marco defluitquo iam dux tentoria sua: fixeratcastrametatus est.
Hic Guillelmus, a comite invitatus, ut securus ad colloquium veniat, accessit. Multisque circumventionibus usus, dum et fraudem suam operiret et quae pervaserat retinetur, rursus, sapientum verbis obviantibus, minus honeste praevalet. Consilio comitis persuaserat, quod duci restituit. Dux autem, ius suum expetendo, Guillelmum exequens reconciliari sibi, ut, iudicio comitis caeterorumque prudentum, qui interant, virorum, ius teneat, quod sibi tandiu iniurius extiterat, sacramento et fide promissa obtestatur. Qui, sui reatus conscius et iudicio praegravari timens, dum renuit, licentia abeundi accepta, Castri-villam impune redit.
Quem dux et comes in crastinum cum omni exercitu subsequenti castrum obsidione vallant, sicque undique ligno et armatorum copiis sepiendo cingentes, ut nulla ex parte aditus ingrediendi, vel aliquid introducendi, Castri-villensibus pateret. Sed infra muros modicum victus habentes, dum per tres hebdomadas, imminente hoste, premuntur, exhaustisque quae ad victum habebant, Guillelmus, quod ut faceret primo expetebatur, ut si susciperetur expetens, se ius ducis tenere repromittit. Ad quod exequendum, dum fideiussores ad placitum ducis non habet, castra quae de ipso habebat, pro plegio ponit. Duci, in sua virtute usque ad determinatum diem, quo ius teneatur deliberatum, per manum comitis securus factus, quod ius exequi praevaleat, castra sua sibi reddantur. Instante itaque termino iuris tenendi, loco determinato convenientes, querimonias suas adversus Guillelmum exponit. Sed ille modicum iuris habens, dum minus rhetorice argumentatur, iudicio his, quae sub duce habebat, privatur. At, dum iudicio contradicere molitur, minus facultatis vel iuris habens, terris privatus, cum uxore ad imperatorem Constantinopolitanum transivit; ubi aliquantisper commoratus, tandem, cum multa pecunia rediens, duci, ut pio et misericordi viro, reconciliatus, terram, quam amiserat, excepto castro Sancti Marci, recipit.