Latin
Book 4, lines 4.1.36-4.1.38
Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century) 4.1.36-38
Not analysed yet
Comes ergo suos commonens, proxima luce in dominica illucescente, hymnos matutinos cum missarum sacra executione audivit. Presbyteris confitentur, sacris misteriis initiantur. Per totam diem ibidem morantur. Sequenti nocte mediante, aequore anchoris extractis, cum silentio procedentes, luna illucescente, Syracusam, ubi Benarvet acerrime cum classe sua praestolabatur, venerunt. Certamen ineunt; utrimque congreditur. Benarvet instinctu diaboli, qui vitam eius iam misera morte terminare volebat, quo navem comitis eminus agnovit, magno impetu grassans, illorsum irruit. Acriter bellatur, sed acrius excipitur. Nam a Lupino quodam primum iaculo confossus, dum a comite, qui navem eius insiluerat, minacie ense persequitur, ipse, proximam navem de suis ad fugiendum saltu appetens, in mare cum pondere ferri demergitur. Sicque iniuriam, quam Deo arroganter intulit, divino iudicio condigna ultione multatur, poenas luendo perpessus. Reliqui vero, dum fugere nituntur, a nostris citato remige persecuti, truncantur. Victores nostri efficiuntur. Si Iordanus interim urbem oppugnasset, profecto facile debellata succubuisset. Sed pater minus provvide sibi interdixerat ne faceret.
A maio igitur usque in octobrem obsessione urbi dedita, ipsa multum recalcitrante, plurima infestatio utrimque facta est. Cives vero, christianos plurimos in captione infra urbem habentes, solutos ab urbe eiiciunt; rati nostros sic facile ab urbe recessuros. At, dum nihilominus persistere vident, uxor Benarvet cum filio et melioribus urbis, navibus duabus de nocte per medias naves nostras rapidissimo remige evadentes, sese Notum recipiunt. Reliqui, foedere composito, deditione sese et urbem reddunt: anno Dominicae incarnationis MLXXXV.
III. Dum ista geruntur, Pisani, qui apud Africam negotiando proficiscebantur, quasdam iniurias passi, exercitu congregato, urbem regiam regis Thumini oppugnantes, usque ad maiorem turrim, qua rex defendebatur, capiunt. Sed quia sua virtute, urbe expugnata, patriam retinere minus sufficientes erant, comiti Siciliensi, quem in talibus sufficientem et praevalidum cognoscebant, eam, si recipere velit, per legatos invitantes, offerunt. Porro ille, quia regi Thumino amicitiam se servaturum dixerat, legalitatem suam servans, in damno illius assentire distulit.