Latin
Book 4, lines 4.1.39-4.1.42
Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century) 4.1.39-42
Not analysed yet
Rex vero Thuminus cum certando resistere nequit, pretio pacem mercatus, quam armis minus sufficiebat; pecunia classem finibus suis arcet, promittens etiam, sub ostentantione legis suae, nulla classe fines christiani nominis pervasum ulterius tentare, et quos eiusdem religionis captivos tenebat, coactus est absolvere.
IV. Dux autem Rogerius apud Apuliam et Calabriam sua sapienter disponens, in omnibus strenue et provide agebat: et, quamvis iuvenili aetate esset, secundum quod agebat, eum non iam iuvenem, sed moribus senem iudicare posses. Militiae assiduus, frequentiam militum amans, colloquio affabilis, muneribus largus, laborique vigiliis indeficiens, ecclesiarum defensor, pauperum et moerentium consolator, suis clypeus, hostibus aculeus, iuste iudicans omnia, excepto quod pietatis affectu obviante, in rigore iustitiae aliquantulum remissior erat. His artibus in se accrescentibus, omnium bonorum favorem brevi obtinuit.
Hic Boamundum, fratrem suum, ambitione ducatus a se dissentientem, qui iam urbem, quae Oria dicitur, traditione civium adeptus eratper quam provinciam Tarentinam et Ydrontinam spe praedae, complicibus undecumque sibi alligatis, infestabatminus adversum se proficere videns, non quod miles elegantissimus non esset, sed quia sumptus ad id negotii necessaria minus suppeditabant fraterna pietate commotus, arcessito ad se et reconciliato, partem paternae haereditatis contulit, annuens ei ipsam Oriam urbem, quam pervaserat, adiacens sibi Tarentum et Ydrontum sive Gallipolim, cum omnibus appendiciis, et quidquid Gaufredus de Conversano sub ipso habebat cum famulatu eiusdem. Reliquos vero, si qui adversarii erant, sua strenuitate sternebat. Ubi vero minus per se sufficiebat, Siciliensi comite, quasi pro verbere ad alios subiugandos utebatur, cuius virtute plures territi minus resistere praesumebant.
V. Comes ergo Rogerius, omnes potentiores Siciliae a se debellatos gaudens, et nemine, excepto Chamuto, superstite, ad hoc assidua deliberatione intendit, ut, ipso circumveniendo debellato, omnem sibi de caetero Siciliam subdat. Unde, exercitu admoto, ipso apud Castrum-Iohannis immorante, uxorem eius et liberos apud Agrigentinam urbem obsessum vadit, anno Dominicae incarnationis MLXXXVI, prima die aprilis, quam undique exercitu vallans, diutina oppressione lacessivit: studioque machinamentis ad urbem capiendam apparatis, tandem vicesimaquinta die iulii viribus exhausta, imminentibus hostibus, patuit: uxor Chamuti, cum liberis, comitis inventa est captione. Comes itaque, urbe pro libitu suo potitus, uxorem Chamuti, omni dehonestatione prohibita, suis custodiendam deliberat, sciens Chamutum sibi facilius reconciliari, si eam absque dehonestatione cognoverit a nostris tractari.