Latin
Book 4, lines 4.1.43-4.1.47
Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century) 4.1.43-47
Not analysed yet
Urbem itaque pro velle suo ordinans, castello firmissimo munit, vallo girat, turribus et propugnaculis ad defensionem aptat, finitima castra incursionibus lacessens, ad deditionem cogit. Unde et usque ad undecim aevo brevi subiugata sibi alligat, quorum ista sunt nomina: Platanum, Missar, Guastaliella, Sutera, Raselbifar, Mocluse, Naru, Calatenixet, quod, nostra lingua interpretatum, resolvitur Castrum foeminarum, Licata, Remunisse.
VI. Comes itaque, sibi omnia prospere cedere Dei miseratione cognoscens, adiicit Castrum-Iohannis sibi aut oppressione aut certe astu, aliqua composita confoederatione, sibi applicare. Unde et quodam diluculo cum centum militibus versus Castrum-Iohannis properans, Chamutum, foedere interposito, sibi locutum invitat. Quem diversis verborum circuitionibus attentans, deditione castri et conversione ad Christi baptismatis regenerationem pulsat. Porro ille, cognoscens, experimento de aliis sumpto, comitem ad quodcumque intenderet, fortuna favente, nihil frustra niti, aliquantulum etiam de conversione ad fidem tacito sub pectore inspiratus, clam suos agit, ut, statuto termino, comes, cum suo exercitu ante castrum veniens, ipsum cum omni suppellectili sua ad se transfugientem suscipiat. Timebat enim, ne si in propatulo fieret, quod castrum reddere vel ad fidem catholicam transire niteretur, a suismet perimeretur.
Comes tali promissione laetus, apud Agrigentum redit: statuto termino, silenter exercitu conflato, haud procul a Castro-Iohannis, loco inter se praenotato, insidiis occultatur. Chamut, omnibus suis mulibus et equibus superpositis, quasi aliquorsum processurus, urbe digreditur, ex industria super insidias nostrorum incidit, a nostris excipitur.
Comperto, Castrum-Iohannis a nostris oppugnatur. Porro cives, tali facto viribus exhausti, terrentur: pro re atque tempore consilium captant. Foedere composito, comiti reconciliantur, castrum deditioni adiicitur. Comes, castrum adeptus, laetus efficitur; nostrae genti ad tuendum fortiores turres consignantur.
Chamut, cum uxore et liberis, christianus efficitur, hoc solo conventioni interposito, quod uxor sua, quae sibi quadam consanguinitatis linea coniungebatur, in posterum sibi non interdicetur. Chamut autem, inter suos ulterius commorari vel differens vel diffidens, ne comiti, quasi aliquam fallaciam miscens, suspectus fieret, vel minus crederetur, apud Calabriam, in provincia Melitana a comite terram suis usibus sufficientem expetit. Quod comes sibi libenter annuens, illuc secessit. Sicque postea, longo tempore vivens, ab omni fraude versus nostram gentem sese irreprehensibilem deinceps exhibuit.