Latin
Book 4, lines 4.1.56-4.1.60
Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century) 4.1.56-60
Not analysed yet
Comes vero Raymundus, fraude, quam machinabatur, ex parte frustatus, puellam comiti Claromontis legalibus nuptiis copulavit. Sicque sola Dei dispositione solemniter maritata, et pater opprobrio, quod rex machinabatur, et filia inordinata et contra ius, quamvis regali, copulatione liberatur.
IX. Mihera vero, f�lius Hugonis Falloc, vir magnae levitatis, sed elegantissimus miles, laeva pro dextera utens, Roberto duce defuncto, in insolentiam prorumpens, vicinos circumquaque se praedis et diversis incursionibus lacessendo appetere coepit. Possidebat enim tunc temporis castra sibi a patre haereditaliter relicta, Catanzarium et Roccam: plus vero armis ambiens, etiam in ipso duce praesumens, castrum, quod Maia dicitur, traditione civium sibi usurpans, irrumpit. Sed suis viribus auxilia addere volens, Boamundi, fratris ducis, qui iam, foedere rupto, adversus fratrem conspiraverat, homo efficitur. Maiam, quam pervaserat, et omnem terram, quam haereditaliter a patre sibi relictam sub duce possidebat, ipso duce renunciato, et sacramentis confoederatus Boamundo, ab ipso recipit.
X. At Boamundus, ambitione nanciscendarumpervasione super fratemurbium avidus, cum Cusentinis secreto de traditione urbis agit, promittens se castellum, quod dux, illis invisum, in eadem urbe firmaverat, si eorum auxilio capere possit, funditus dirutum iri. Qua promissione illi, ad fraudem proclive illecti, Boamundo assentientes, illum infra urbem cum sua virtute suscipiunt: sacramentis sibi confoederantur. Castellum vallantes, oppugnatum vadunt.
Quod cum duci in Apuliam, ubi tunc morabatur, nunciatum fuisset, exercitum admovens, illorsum accelerat; avunculumque sibi in auxilium invitans, ut sibi apud Cusentium obvius fieri non differat, mandat. Nam, ut diximus, contra omnes sibi adversantes, illo quasi pro flagello, ad terrendum alios, utebatur.
Comes vero, militaribus et peditum copiis apparatis, invitanti se nepoti obvius fieri accelerat. Sed, antequam ab utroque exercitu, ducis videlicet sive comitis, illuc perventum est, castrum, quod oppugnabatur, dum pro posse repugnat, machinamentis appositis, viribus exhaustum, hostibus cessit: funditusque, ut a Boamundo promissum erat, dirutum fit. Porro dux, comitem sibi obvium habens, Rossanam, quae Cusentinis in fraude assentiebat, oppugnans capit, incendio omnia percurrens. Boamundus itaquene obsidione infra urbem claudereturdevitans, Hugonem Claromontis, qui Cusentinos in sua fidelitate retineat, apud Cusentium relinquens, Roccam secessit. Dux vero et comes, putantes eum apud Maiam digressum, illuc praeoccupare volentes, accedunt. Sed cum non ibi esse comperiunt, versus Roccam properantes, loco, qui iucus Calupnii dicitur, tentoria figunt, ubi per internuncios, pace quindecim dierum ab utrisque partibus interposita, apud Sanctam Euphemiam conveniendi et plenius reconciliandi terminum statuunt.