Latin
Book 4, lines 4.1.61-4.1.65
Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century) 4.1.61-65
Not analysed yet
Sed Mihera huic termino assensit; non autem Boamundus. Ipse enim, reconciliari differens, iam Tarentum recesserat. Instante itaque die praefixo, Mihera conductum, quo secure accedere vel recedere liceat, expetit. Conceditur. Accedit; Boamundo inconsulto, duci reconciliatur. Maia reddita, duci, cui iure competebat, reconsignatur.
Fratres itaque, post biennii dissentionem, consilio utrorumque fidelium reconciliantur. A duce, ut semper viro largissimo, Boamundo Cusentium et Maia conceditur. Sed brevissimo intervallo, quia Boamundus Cusentinis iuraverat castrum ibi se non facturum, et dux idem Barensibus; cambio inter se facto, dux Cusentium recipit, Barum fratri mutua vicissitudine concedit, ut, foedere salvo, quisque in suo iure libera potestate quod volet faciendi utatur. Sicque amicitiam suam testibus et chirographo confirmantes, deinceps indivulsam tenuerunt.
XI. Mihera ergo, comiti Rogerio et Rodulpho Loretelli sibi infestantibus, diu rebellis, videns offensas suas modum reconciliationis excessisse, ulterius ferre non valens, Adae, filio suo, omnem terram suam assignat, putans eum, auxilio ex parte matris parentum, facilius resitere hostibus, aut certe reconciliari. Ipse vero Beneventum secedens, monachice tonsoratus, habitum induit.
Nam neque dux, neque Boamundus, quia vicissim, utrumque foedere rupto, ludificaverat, amici erant: ob quam rem comes et Robertus Loretelli, iam a duce terram eius sibi datam iri expetentes, facilius obtinuerant. Comes vero milites suos, Rodulpho Loretelli ductore, super Adam mittens, diutinis incursionibus aliquanto tempore repugnantem, tandem penuria afficit. Qui, cum videt se ulterius ferre nequire palatium suum et omnes meliores domos nocte, ubi oppugnabatur, incendio destruens, castro relicto, recessit anno Verbi incarnati MLXXXVIII. Comes vero et Rodulphus Loretelli, terram eiusa duce ut concessa eratinter se dividentes, deinceps utpote sua sorte sunt.
XII. Igitur comes Rogerius, omni Sicilia adversum sefoedere compositosedata, excepto quod Notenses, quo uxor Benarvet cum filio transfugerat, et Buterenses adhuc pro posse incassum recalcitrabant, exercitu admoto, Buterum obsessum vadit, anno Dominicae incarnationis MLXXXVIII, inchoante aprili. Prudenterque armata manu, hosuliter undique vallans, aliquanto tempore inclusos diversis calamitatibus afflixit.