Latin
Book 4, lines 4.1.66-4.1.67
Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century) 4.1.66-67
Not analysed yet
XIII. Sed dum, machinamentis ad castrum affligendum apparatis, attentius insudaret, legatus papae Urbani, cum literis ab ipso sigillatis adveniens, nunciat eundem apostolicum virum Siciliam intrasse, eique, ut apud Traynam sibi locutum occurrat, mandare, eum, longo itinere fatigatuma Terracina enim digrediens, adveniebatprae lassitudine corporis et montuosis saltibus adhuc interpositi itineris progredi nolle. Comes vero, quid potissimum ageret sollicitusnam sedem belli deserere damnosum ducebatpapae vero, qui a tanto intervallo locorum ad se veniebat, non occurrere, modico itineris interposito, indignum, ut catholicus vir, aestimabat. Tandem consiliovir prudensaccepto, agit ut neque sedem belli deserat, neque apostolico non occurrendo inobediens existat. Exercitu nempe fidelibus suisprudentibus viris et talibus negotiis peritisdelegato, hostes infestare instruit; ipse, cum paucis, se invitanti apostolico obvius apud Traynam occurrit, laetique ad invicem, alter ab altero cum summa veneratione excipitur. Hic ab illo apostolica benedictione sub vice Mariae, illo ab isto in his, quae corpori necessaria erant, obsequiis Marthae, in crastinumque summo diluculo convenientes, agunt ad invicem de negotio, quod apostolicum accessisse compulerat.
Nam idem apostolicus ante paucos menses Alexium, imperatorem Constantinopolitanum, per Nicolaum, abbatem Criptae-ferratae, et Rogerium diaconum conveniens paterna increpatione submonuerat, quod christianis latinis, qui in sua provincia morabantur, azymo immolari interdixerat, praecipiens in sacrificiis, more Graecorum, fermentato uti, quod nostra religio omnino non habet. Imperator vero, increpationem eius humiliter suscipiens, invitat eum per eosdem legatos chartulis, aureis literis scriptis, ut, veniens cum eruditis catholice viris latinis Constantinopolim, concilio congregato, disputatio fieret inter Graecos et Latinos, ut communi definitione in ecclesia Dei illud schisma scinderetur, quod Graeci fermentato, Latini vero azymo immolabant, unaque ecclesia Dei unum morem teneret, dicens se libenter catholicae discussioni assentire, et quod authenticis sententiis, praesentibus Graecis et Latinis, assentiri definiretur, sive azymo, sive fermentato immolandum esset, se deinceps observare velle. Terminum etiam, quo papa accedere deberet, statuit: anni videlicet et dimidii.