Latin
Book 4, lines 4.1.83-4.1.85
Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century) 4.1.83-85
Not analysed yet
XVII. Anno ergo MXCI Rogerius dux, contra Cusentinos diu rebelles indignatus, exercitu ab omni Apulia coadunato, fratre Boamundo secum accepto, ipsos mense maio obsessum ire disponens, avunculum comitem a Sicilia, ut, sibi auxilium ferendo, illuc occurrere non differat, invitat. Ille, amore nepotis, ab omni Sicilia multa Saracenorum millia excitans, sed et militum copias conducens, quo invitabatur haud segniter accelerat.
Cusentini, hostes adversum se accelerare audientes, seipsos vallo et muris muniunt, arma et quae defensioni necessaria erant, aptant, sumptus naturae necessarios infra urbem comportant, defendere, potius quam succumbere, invicem cohortantur. Dux vero et comes sese invicem apud Cusentium obviantes, urbem undique vallant. Dux planiciem obsidione occupat; comes montana conscendens, quo maior labor et hostis infestior imminebat, castris suorum urbem girare imperat. Cusentinis itaque ex consilio et edicto principis vallo et sepibus undique clausis, ingrediendi vel egrediendi vel quidlibet introducendi facultate sublata, plurimum deterrentur. Sic iugis decertatio, certamen assiduum. Sed Cusentinis maior spes defensionis in fundibulis et sagittis erat: proprius accedere, ut ense tenus cum nostris decertarent, periculosum ducebant.
Porro comes interdum ad deditionem hostes mulcendo blandiri, frequentius interminando deterrere, suos instare, hortari, omnia circumire, nil intentatum relinquere, quae facienda erant prior adesse, ad certamen suos praecedere, in recedendo subsequi, omnia prudenti ordinatione providere studebat, exemplo suiad quae facienda erantomnes vigilantiores reddens. Cusentini itaque, constantiam comitis iampridem cognoscentes et hostes a finibus suis spe arcendi decidentes, consilio inter se habito, urbis deditionem, si forte de offensione suae rebellionis veniam a duce et comite mereantur, aptare student. Primo quod comitem prudentioris consilii virura esse sciebant, et cuius ordinatione omnia regebantur, conventiones, se suumque consilium supplices ei committunt, sine ipso nihil acturi a quo sciebant, postquam promitteret, sine fraude vel sui detrimento, ubi vitari posset, sibi consilium dari. Ille vero eorum verba, ut semper pius et pacis amator, suscipiens, ita prudenter rem ordinavit, ut et dux pro libitu suo urbe potiretur et Cusentini ducis gratia reconciliari non fraudarentur.