Latin
Book 4, lines 4.1.86-4.1.90
Malaterra, GAUFREDO MALATERRA (11th century) 4.1.86-90
Not analysed yet
Dux, avunculi sui consilio et strenuitate, urbe potitus, antequam expeditio solvatur, arte coementaria castrum ad urbem a tali praesumptione ulterius prohibenda, in altiori urbis iugo firmat; comiti autem pro recompensatione servitii sibi exhibiti, medietatem Cusentiae urbis assignat. Sicque expeditione mense iulio soluta, dux in Apuliam, comes vero in Siciliam, digrediuntur.
Comes autem in sua parte castrum firmat; urbemque, cum iam communis esset, ita ordinat, ut plus ex medietate postmodum duci perveniret, quam primo cum sine comparticipe totius urbis redditus possideret.
XVIII. His itaque peractis, quia per successionem temporum ea, quae gesta sunt vel acciderunt, prout fuerunt, nos scripturos repromisimus, ordo temporis damnosum dolorem Siciliae et Calabriae nos, quin huic libro inseramus, praetergredi vetat; quamvis pluribus in praesentia sui hoc idem ad memoriam revocare, onerosum, quasi dolorem renovando, videatur. Nam sunt nonnulli, qui prae nimio affectu, quem erga ipsum, de quo sermo fit, habuerunt, ut, si in eorum praesentia quod accidit recitatur, a lacrimis minime se possunt continere, ac si recens sit quod narratur.
Iordanus enim, filius comitis, propter strenuitatem suam omnibus amabilis, quem pluresquia iam Gaufredum, quod dolorem non minuit, morbus elephantinus pervaseratcomitis haeredem futurum suspicabanturnam neque alium masculum habebat#151; ,apud Syracusam, sui iuris urbem, febre synocho percussus est. Quod cum patri nuntiatum fuisset, illorsum praevenire mortem accelerat, sed, morbo ingravescente, ultima determinatio vitae Iordani patre velocior fuit.
Comes autem urbem ingressus, ut funus filii conspexit, intolerabili dolore corripitur; omnesque, qui cum ipso advenerant, doloris participes facti, lacrimoso planctu rapiuntur; pluresque patris dolor, quam Iordani mors, ad lacrimas pertrahebat. Urbs tota lacrimoso ululatu ventilatur, in tantum, ut ipsos Saracenos, nostro generi invisos, non quidem ex amore, sed ex moerore quo nostros affici videbant, pietatis affectus pervadens, ad lacrimas usque pertraheret. Comes itaque, funus decenter ordinans, Traynam corpus, ad porticum sancti Nicolai, solemniter humandum deducit, multa beneficia eidem ecclesiae, sed ed aliis, pro redemptione animae eius conferens: anno Domini incarnationis MXCII.