Latin
LIBER TERTIUS
Malcolm Flemyng, Neuropathia 127
Unproofread scanNot analysed yet
Infestique lacus avibus graveolentis averni:
Seu pestim populo Pandionis incumbentem,
Efflantesque animas diris anguoribus aegros
Pingis, et innumeris vastatam mortibus urbem.
Ne vero magnis nimis ausis excideremus,
Unum duntaxat selegimus illustrandum
Morbum compatrios vexantem saepe Britannos;
Parvum opus ingenti pensantes utilitate.
Tu quae principiis aderas Tritonia nostris,
Obnixeque rogata favebas dia virago,
Supremam hanc, et praecipuam ne desere partem:
Qua quibus horrendae pestis contagio tetra
Oppugnanda modis doceo; quibus improba telis
Confodienda lues; medicaque salutifer arte
Ausonium pango Tamesina per oppida carmen.
Hic Dea consiliis opus: hic sapientia certe
Utilis: hic sine te vates non proderit hilum;
Te sine non poterit praecepta salubria fidus
Tradere
oogle