Latin · Dactylic hexameter
LIBER TERTIUS
Malcolm Flemyng, Neuropathia 128
Unproofread scanNot analysed yet
Fradere, non saevum miseris depellere morbum.
Quo magis ipsa meis da pondus versibus oro!
Da studio reserare acri penetralia rerum
Abdita; et antidotos dubias seponere certis:
Cunctaque perspicuis liquido comprendere verbis:
Haud etenim tenue aerumnas avertere tristes
Cordibus humanis, ipsosque docere medentes.
Ergo age, qui diri persentis tormina morbi,
Signaque plura, etenim non unum cuncta profecto
Divexant, monito confidens utere primo,
Nempe mala haec, quamvis gravia et videantur
acerba,
Tuta tamen satis, atque expertia crede pericli,
Ni tibi defueris miser, ignavusque manus des;
Instantem nedum metuas portendere mortem.
Erige dejectam cassa formidine mentem:
Torpescensque alacri stimula molimine pectus:
Desidiae non ullus honos, non praemia cedunt;