Latin
LIBER TERTIUS
Malcolm Flemyng, Neuropathia 129
Unproofread scanNot analysed yet
Nec despondenti bonus auxiliatur Apollo.
Te meliora manent, experto crede, monenti
Si modo des aures vacuas, animumque paratum
Illa agere, et perferre viriliter et patienter,
Quae tibi restituant sanam, firmentque salutem.
Insuper et mentem solers praestare serenam,
Qua poteris ratione adnititor; anxia pelle
Sensa animo somnos arcentia saepe salubres:
Imprimis venerare Deum sincerus; et omni
Te scelere intactum serva; namque impia corda
Deserit alma quies, furiis lanianda relinquens;
AEgrius haec vero si absit sanabere multo.
60 Quin et, quas hominum commercia mutua poscunt,
Res ne sperne tuas prudens curare, domumque.
Multiplices haec, et magnas neglecta creabunt
AErumnas, quas, ut bene sis, vitare necesse est.
Denique, quod sensus communis et ipsa docet res,
Quaecunque effectu consuerunt laedere certo
Abjiciantur; ut ingluvies, turbansque cerebrum Crapula; et immodicae veneris damnosa voluptas; Tum sophiae studium vehemens; nervisque inimica
Lucubratio; viresque exsuperans labor omnis:
Haec arcenda tibi omnino, removendaque longe;
Ut nihil optatam possit tardare medelam.
His ita munitus praeceptis accipe porro
Quae disciplinae ad leges facienda supersunt.
Quum fabricam, ut supra docui, pulposa cerebri,
Ex ipsaque ortum ducentia stamina nervi,
Hoc morbo imprimis laesa, et compagine fracta,
Intempestiva mollescant flacciditate:
Encephalique liquor tenuis, qui spiritus audit,
Degener inde etiam factus, vapidusque, aqueusque, Paucaque complectens elementa animalia pauper; 80