Latin
15
Malcolm Flemyng, Neuropathia 15
Unproofread scanNot analysed yet
Instituti praesentis non est argumenta adducere, quibus stabilitur ejus placiti veritas. Boerhavius in suis institutionibus medicis plurima undequaque desumpta methodice breviterque prout fert libri ratio, proponit; quae in domesticis suis praelectionibus fuse adeo explicat et illustuat, ut rem planè confectam auditores maxima ex parte censeant. Unde mirari subit virum eruditum, cum quo mox disputandum erit, nullam ejus mentionem facere, cum alios multo obscuriores super hac re scriptores non omittat. Huc etiam spectant medici ingeniosissimi Alexandri Stewart in actis philosophicis, et in Dissertatione de Motu Musculari nuperrime edita, memorata experimenta. Sed nullum unum experimentum, me judice clarius pleniusque evincit dari fluidum in nervorum cavis quam sequens, quod primum à Bellino, uti creditur excogitatum, Bohnius et Pitcarnius, xii canius, memorant, quodque cum successu felicissimo a se repetitum fuisse testatur anatomicus paucissimis secundus Alexander Monto, cujus verba hic apponere non pigebit.