Latin
16
Malcolm Flemyng, Neuropathia 16
Unproofread scanNot analysed yet
**Aperto vivi canis thorace nervum phrenicum altere utrum vel utrumque digitis prehensum com* prime, cessabit ilico motus diaphragmatis; &qui remota vi premente redintegrabitur. Nervum iterum modico supra diaphragma spatio pariter comprime, iterumque quiescet muscuclus. Dein, pressionem interea continuans, *altera manu nervum a pressionis loco secundum longitudinem versus diaphragma quasi mulgendo urge, illud iterum moveri conspicies. *Repetita vero bis vel ter pressione nervi lon* gitudinali, diaphragma non contrahetur, nisi manus primo admota vel prorsus a nervo *tollatur, vel parti ejus superiori applicetur. Unde *Descript. nervorum ostheologiae suae subnexa. xiii Unde colligit vir in hisce rebus versatissimus horum phaenomenorum rationem maxime probabilem esse, Quod liquidi nervini fluxus *pressu intercipiatur; vique externa vicem *supplente, cerebri, &c. facultatis, illud liquidum propellentis, pars illa liquidi in nervo stagnans inter locum pressionis et diac phragma in fibras ejus motrices impulsa con* tractionem earum efficiat: spoliata vero suo succo ea nervi parte per repetitam expressionem, idem effectus non producatur nervum ut ante mulgendo, antequam nova ejusdem fluidi *quantitas ex ea nervi parte, quae prius &exhausta non fuerat, suppeditetur.