Latin
18
Malcolm Flemyng, Neuropathia 18
Unproofread scanNot analysed yet
Breviter itaque, et quam possumus candide, earum vim et momentum explorabimus; eas tantum seligentes, quae firmiores videntur, omissis quae sententiae ejus ornamento potius quam robori sunt. Nec nobis fraudi sit, quod propriarum cogitationum seriem sequentes, ordinem quo laudatus autor argumenta sua proponit, immutaverimus; modo nihil ei imputetur, quod ipse non asserit; ejusque ratiocinia nec minuantur nec exaggerentur. Primo, nervos, dicit, miscroscopiis conspectos cylindricos apparere: Unde probabile censet eos non cavos, sed solidos esse, quum natura, quae uniformis ubique et sui similis est, reliqua omnia in corpore animali vasa conica figura donaverit. Respondeo virum clarissimum nunquam probaturum nervos non esse conicos argumento petito à microscopiis. Etenim ut nervi minimi forma conspiciatur opus est microscopio subtili, quodque adeo exiguam admodum nervi portionem oculo una vice representare queat, vix longiorem vitri illa apertura, quae objectum spectat; quinquagesimam puta digiti transversi partem.