Latin
20
Malcolm Flemyng, Neuropathia 20
Unproofread scanNot analysed yet
Ponamus igitur nervum illum eo tenore gracilescere, ut quatuor, vel quinque unciarum spatio evadat dimidia suae diametri parte angustior, an talis gracixvi gracilescentia (sit verbo venia) conspicua fieri posset in quinquagesima pollicis transversi parte, cum nervulus ipse microscopio auctus vix crinem equinum mole aequare videatur? Praeterea verisimile est nervos, licet cylindrici videantur re vera tamen esse conica figura praeditos, lentissimeque gracilescere; quoniam in embryone, ex cerebro, et cerebello, et medulla spinali extensione et protrusione crescant. Si cavi sint, vis extendens et protrudens, quo propius canalium protrudendorum origini agat, eo flexiles tubos, parumque elasticos, quales nervi sunt, magis distendendo ibidem ampliores reddet, quam in locis ab origine remotioribus: unde ipse tubus conicus fiet: et quo incitatior et magis intercisa sit eadem vis, quae arteriarum est ratio, eo caeteris paribus canalis magis erit conicus; quo vero debilior et uniformior, ut in nervis, eo minus gracilescet, magisque ad figuram cylindricam xvii dricam accedet.