Latin
25
Malcolm Flemyng, Neuropathia 25
Unproofread scanNot analysed yet
Secundum hocce placitum quanta, Shavi doctissime! debet esse subtilitas organorum in animalculo ex. gr. illo quod ab adulto animali tertium duntaxat numeratur, proportione geometrica tanto minus secundo, quanto secundum minus primo? Quanta debet esse particularum ejus fluida constituentium exiguitas ab illo ipso, si sibi constare velit, admittenda, qui spiritus animales ideo rejicit quod xxii quod putet nullum fluidum animalibus proprium subtile satis, secundum eas quae in nostro systemate obtinent leges, generari posse, ut iis, quae spiritibus demandantur muneribus fungendis idoneum evadat?