Latin
26
Malcolm Flemyng, Neuropathia 26
Unproofread scanNot analysed yet
Nisi forte statuat viva et vitalia animalcula absque fluidis consistere posse, exsuccos totidem et arentes sceletulos! Si vero ad centesimum usque animalculum ratiocinando progrediamur, quam stupendum accedet subtilitati augmentum? Usque adeo saepe contingit iis, qui vulgo recepta, tamquam explicatu nimis difficilia explodunt, in difficultates longe majores nec opinantibus recidere! Secundo, si perpendamus ut materiam ipsam, ita etiam tempus esse insinite divisibile, ut in scholis demonstratur; sensusque nostros, et imaginandi vim non minus deficere in apprehendendo exiguo admodum temporis intervallo, ac exigua xxiii exigua admodum particula corporea; motus vero celeritatem tempore, et vicissim tempus motu mensurari; utique mirum non videbitur quod nos difficillime concipiamus motus, voluntarii promptam, et pene instantaneam velocitatem fluidorum animalium interventu posse peragi; quum sensus nostri (unde imaginatio, et quilibet conceptus rerum corporearum, pendet) tam angustis cancellis arctentur, natura autem in suis operibus vix ullis limitibus se circumscribi patiatur, nunc in magnis immensitatem, nunc in minimis subtilitatem omni conceptu humano superiorem moliens. Quod ad postremam objectionis partem attinet, replico nervos alios sensificos esse, alios motores; nullamque bonam rationem assignari posse, propter quam unus et idem nervus utroque hoc officio fungi debeat. Necesse igitur non est oogl xxiv est secundum nostram Hypothesim spiritus per nervos eosdem contrariis directionibus, versus cerebrum puta, et musculum aliquem, uno eodemque tempore ferri.