Latin
29
Malcolm Flemyng, Neuropathia 29
Unproofread scanNot analysed yet
Si vero illud crassum adeo, et iners, fixumque statuatur, ut nervis contineatur, nec eos vel perfluere vel disrumpere valeat, certe tam velocibus functionibus, quam ei, posita ejus existentia tribui debent, omnino impar et ineptum fore. Haec quamquam ingeniosa forte, et prima fronte speciosa nonnullis appareant, rationi tamen minus esse consentanea me ostensurum spero: etenim Primo xxvi Primo; si fluidum nervorum sit admodum subtile, (quod libens fateor) nervi pariter fibris tenuissimis exilissimisque, sibi invicem accuratissime intertextis constant; et proinde lintei subtilis ad instar minime perfluunt, suisque liquidis continendis accommodantur.