Latin
28
Malcolm Flemyng, Neuropathia 28
Unproofread scanNot analysed yet
Hujus argumenti mentionem feci non quod validum videretur, sed ut eorum animis, qui in hisce rebus minus versati sunt, scrupulum illum eximerem: et, ut verum fatear, objector videtur non multum tribuere ejus validitati; nam quamquam in tractatu de Fibra eo usus fuerat, in libro tamen de morbo Anglico postmodum edito disertis minus verbis rem gerit. Quarto contendit vir acutus talis fluidi naturam cum officiorum, quae ei tribuuntur, ratione male consistere: si enim tanta foret subtilitate praeditum, quanta iis obeundis par esset, debere simul esse adeo volatile, ut intra nervos contineri nequeat; sed eos vel penetrando et perfluendo, vel xxv vel mollem et teneram eorum compagem rumpendo, vel dilacerando aufugiat, et avolet: exemplumque adducit Hydropis, in quo, dicit humorem multo crassiorem per ipsos vasorum parietes magna copia perfluere: et spirituum ardentium, quos ait ore haustos subito adeo nervos afficere, ut eorum substantiam penetrare jure consendum sit; at nervorum liquidum oportere esse saltem aeque subtile et penetrabile, ac sunt ardentes spiritus.