Latin
35
Malcolm Flemyng, Neuropathia 35
Unproofread scanNot analysed yet
Quum autem eae, ut norunt Chymici, constent terra, quae veluti basis est; oleo, et aqua, quae glutinis loco inservit; et sale quodam animalibus proprio, blando, neutro, quodque distillatione per retortam alcalinum, et volatile redditur, cum reliquis principiis intime misto et anito; utique sequitur spiritus animales omnia haec principia continere: ac proinde esse velut quintam, ut loquuntur, essentiam sanguinis et succorum reliquorum: cujus vehiculum est aqua, vel lympha purissima, mobilissima, fluxu per vasa, quae gradatim ex capacioribus augustissima, et ultra omnem imaginationem subtilia deveniunt, admodum attenuata; calore rarefacta; et vaporis potius, quam fluidi sensibilis naturam referente; quae simul imbuitur terra, oleo, et sale praedictis; itidem tenuissimis, maximeque elaboratis, et subactis, intimeque permistis; quaebyGoogle xxxii quaeque omnes sensus fugiunt, antequam propriorum canalium nutritione peracta, in substantiam solidam et consistentem tandem conversa sint.