Latin
36
Malcolm Flemyng, Neuropathia 36
Unproofread scanNot analysed yet
Unde quidem patet nec esse necessarium, nec erroris expers, spiritus hosce comparare cum particulis luminis, cum spiritibus urinosis, fermentatisve, vel cum alio quovis liquore ab eo discrepante, quem modo descripsimus. Nec puto quidquam, vel in elementis geometricis evidentius ex datis sequi, quam placitum hocce ex posita spirituum animalium existentia. Eritque illud non parvi usus ad illustrandam nostram de morbi Hypocondriaci et Hysterici natura sententiam, ut infra videre erit. Quod ut clarius fiat, observanda, et, si fieri possit, explicanda insignis illa, quae cerebrum intercedit, et ventriculum intestinaque, primae coctionis organa primaria, sympathia et consensus. xxxiii sus. Hanc unusquisque in semetipso queat experiri. Quo enim quis cogitat intensius, reflexumque mentis actum vehementius exercet, eo caeteris paribus cibos ingestos coquit difficilius tardiusque. Et contra, quo quis animum a reflexione liberum magis habet, eo felicius citiusque.