Latin
51
Malcolm Flemyng, Neuropathia 51
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc ultima et tenuissima vascula liquidis implebuntur, quorum vehiculum nimiam habebit proportionem ad partes heterogeneas; adeoque ipsa erunt aquea nimis, et tenuia; principiis animalibus paucioribus praedita (particulae enim heterogeneae sunt principia animalia non vehiculum aqueum) et proinde effoeta, nimis mobilia, et dissipabilia: quod probari opportebat. Antequam ulterius progrediamur, quaedam ad praesens argumentum spectantia notabimus scholiorum loco. Primo, sive nervi cavi sint, sive solidi; sive spiritus animales dicti existant, sive nulli sint: aliquis certe erit hujus Theorematis xlviii matis usus.