Latin
52
Malcolm Flemyng, Neuropathia 52
Unproofread scanNot analysed yet
Quum enim multiplices esse vasorum in corpore humano series ordine decrescentes satis constet, nutritionemque solidorum staminum in vasculis minimis perfici; inde videre est ex succis crudis, debiliter propulsis, fibras laxas, imbelles, nimis humidas parumque elasticas aedificari. Secundo, si nervi cavi sint, et spiritibus permeentur, utique cerebro, si cui ali corporis parti, speciatim applicari debet eadem argumentatio. Quum euim cerebrum, secundum hocce placitum, sit viscus fabrica sua glandulosa liquorem omnium in corpore subtilissimum a sanguine illuc apportato segregans et sejungens, debent esse ibidem plurimae vasorum series, a maximis numerando, quae rubrum sanguinem admittunt, ad ultima et exilissima emissaria seu nervos. Ergo spiritus cerebri, modo tales dentur, positis quae supra dicta sunt, aqueos nimis et tenues, pauperes effoetos, nimis mobiles xlix mobiles et fugaces fieri necesse est. Denique haec omnia ita concipienda sunt, ut motus circulatorii impedimenta in iis vasculis fieri putentur, quae tum sanguinem rubrum, tum serum sanguinis ferentibus tenuiores sunt et exiliores: Etenim si quacunque de causa, in majoribus hisce canalibus obstructio notabilis consisteret, continuo excitaretur inflammatio, vel febris, propter cordis et arteriarum vim fortiter satis ibidem exercitatam. Nec necesse est ut eae succorum imperfecte coctorum particulae, quas vascula exilissima non pertingere docuimus, quiescere prorsus, et stagnare supponantur, cum singulis arteriarum ordinibus suae respondeant venae, quibus quae prae magnitudine in vasa exiliora trudi nequeunt, in amplos satis canales sanguini rubro denuo reddendi revehantur.