Latin
55
Malcolm Flemyng, Neuropathia 55
Unproofread scanNot analysed yet
Imprimis vero debent ipsi spiritus inde depravari; tum quia, uti nos credimus, hi vapidi et inertes in ventriculi et intestinorum cava fluentes pepsis imperfectae autores fuerant, et proinde chylo et sanguini affusi culpabiles cerebro et nervis denuo reddendi sunt; tum quia, propter generalem succorum cruditatem, lii tem, iidem aquei nimis et pauperes, ut supra docuimus, conflantur: si rejiciatur causa prior tamquam incerta nimis et precaria, admittenda mehercule omnino posterior.