Latin
54
Malcolm Flemyng, Neuropathia 54
Unproofread scanNot analysed yet
Quoniam vero tales particulae segnius per canales suos promoventur, aequo majorem facient resistentiam impellenti vi; vasa illa, in quibus morantur distendendo reliqua compriment, et proinde aequabilem succorum per omnes tubulorum ordines distributionem turbabunt: visceris sui functiones laedent; et obstructionibus ibidem confirmandis fundamenta ponent. Praemissis quae clarioris doctrinae gratia praemittenda censui, institutae brevitatis ratio jam postulat, ut sententiam nostram de morbocum hypochondriacorum et hystericorum natura, causisque proximis, abjecta cunctatione, declarem. Ea autem hunc in modum se habet. Affectus hosce, cum constantes sunt et diuturni, (nam de insultibus transitoriis vel in viris, vel in mulieribus, quorum intervalla ab omni tali labe libera sunt, hic non agitur) inde oriri statuo, quod cerebri nervorumque ab eo derivatorum compage laxa, imbelli, minusque energetica et elastica Google elastica existente; nervorumque simul liquido aqueo nimis, pauperi et effoeto; alimentorum in viis primis coctio mendose et imperfecte peragatur, propter insignem illam sympathiam cerebri cum digestionis organis supra expositam; quaecunque demum ejus causae fuerint, sive quas nos tamquam vero maxime similes indicavimus, sive aliae: Unde chylus, adeoque sanguis, et reliqui ab eo derivati humores crudi quodammodo et degeneres conficiantur necesse est; sed subtili nonnumquam adeo vitio, ut vix vel in viis primis, vel in vasorum majorum systemate queat persentiri.