Latin
62
Malcolm Flemyng, Neuropathia 62
Unproofread scanNot analysed yet
Porro viscerum obstructiones minus pertinaces motu febrili poterunt reserari; (accedente imprimis temperata, et humida victus ratione, quae febricantibus, ut plurimum, adhiberi solet, et debet) et sic una ex primariis morbi prioris causis subtrahi. Nec solae febres continuae nervos roborant, verum etiam et intermittentes; quae proinde, si hypochondriacos hystericasve occupaverint, ocyus abigendae non sunt; sed suo genio, quantum aegri vires ferendo sunt, relinqui. Quo enim diutius duraverint, si tandem aeger convalescat, eo firmius encebyGoogl lix encephali systema concinnant, ut non raro observavi.