Latin
63
Malcolm Flemyng, Neuropathia 63
Unproofread scanNot analysed yet
Unde saepius animum subiit credere, quod si certam tutamque methodum calleremus inducendi tertianam, vel quartanam febrim, multum proficeremus in iis morbis curandis, qui à nervorum, et spirituum imbecillitate pendent. Olim legi, sed quo in libro memoria excidit, ficus quasdam in exteris regionibus nascentes talem effectum praestare, quae propterea febriferac dicebantur; quid veri subsit nescio. Morbus, cui illustrando incumbimus saepe cum aetate sponte fugit, et consenescentes deserit, observante Hippocrate. Etenim gliscente senectute fibrae nervique omnes aridiores, et rigidiores, quam antea fuerant, paulatim redduntur. *Vide tres insignes locos in libro de morbis secundo; quorum sectione LXIV: Secundus, primus incipit, Morbus siccatorius, Tertius, Morbus niger, sectiMorbus ructuosus, sectione LXVII: one LXXI. Editionis Vanderlinden. tur. Quum igitur humida debilisque staminum laxitas sit primaria horum affectuum causa; seniumque eo suapte natura tendat ut eam laxitatem superet, utique mirum non est, quod multi hypocondriaci et hystericae, vergente aetate, absque notabili auxilio vel victus, vel medicamentorum, melius indies agentes tandem omnino sani evadant; quando nimirum ea, quae perpetiuntur, mala minora sint commodo, quod crescens aetas adfert.