Latin
64
Malcolm Flemyng, Neuropathia 64
Unproofread scanNot analysed yet
Si vero morbus in vergente aetate constitutos deseruerit, iidem cruda, quod ait poeta, viridique, senectute postmodum fruuntur; et longaevi plerumque fiunt. In morbo enim, ut supra est ostensum, liquida in minimis vasis fluentia sunt tenuiora magisque aquea quam in perfecta sanitate. Ergo vasa minima ejusmodi fluento jugiter irrigata et repleta diutius aperta manebunt, quam Ixi quam mansura essent, si abfuisset morbus. Quum autem senii ratio ea sit, ut multa vasa exilissima sibi invicem appressa obliterentur, et concrescant in fibras solidas et impervias, manifestum est senectutem in hisce affectibus protelari.