Latin
66
Malcolm Flemyng, Neuropathia 66
Unproofread scanNot analysed yet
Siquidem ille in libro de eadem materia speciatim conscripto succorum visciditatem Dogl Ixii tem et acrimoniam fibrarumque laxitatem perpetuo incusat, tamquam horum morborum causas primarias et fundamentales; illosque in pathematis hisce semper tenaces nimis, et viscidos esse pronunciat, nisi forte in extremis aegritudinis stadiis, ubi viscere aliquo nobili corrupto, hectica sanguini reliquisque humoribus, labes superinducta crasim eorum frangit, et dissolvit. Si vero succi omnis generis, tum qui in vasis majoribus, tum qui in minimis exilissimisque circumfluunt, (nam nusquam distinguit, absolute ubique et generaliter loquens) viscidi nimis sint, et tenaces, qui poterit senectus à morbis hisce protelari? An humorum spissitudo universalis, et ad canales minimos permeandos tarditas, quae una, et quidem primaria est causarum senium producentium, senio arcendo symbolum conferet? An succorum omnium viscositas nimia oculi pelluciditatem, visusque acumen, imaginationem vividam et versatilem, Ixiii satilem, memoriam firmam et expeditam, artus denique flexiles agilesque conservare possit?