Latin
67
Malcolm Flemyng, Neuropathia 67
Unproofread scanNot analysed yet
An vasa minima ideo tardius in fibras solidas et impervias concrescent, quod liquida omnia per plures annos aequo crassiora facta tubulis suis ingrediendis transeundisque ineptiora evaserint, aptiora vero quae eos collapsos, vel compressos coagmentari sinant, vel una cum iis in consistentia, et imperforata stamina coeant, et conglutinentur? Utique deberet potius senectus praeter naturae modum praecox inde concinnari: et superato morbo, quantumvis perfecte, senium mehercule longius removeri nequiret, quam si sanus per omnia mansisset homo. Posita enim generali succorum visciditate, nulli possent tubuli manere aperti post diutinam talis visciditatis durationem, qui, si haec abfuisset, coaluissent; multi vero, sanitate tandem restituta, penitus, et extra omnem reserationis spem occlusi, Ixiv et impervii concrevissent. Ne vero temere nimis et ambitiose, utpote uno tantum argumento fretus, tanti nominis viro obsistere videar, permitte quaeso, humanissime Shavi! ut rationes quasdam alias, quae in id impulere, longiuscule persequar; eademque libertate proponam, qua ille suas contra vetustimum illud, et ab omnibus fere medicis receptum dogma de spirituum animalium existentia adornatas in medium protulit.