Latin · Dactylic hexameter
LIBER PRIMUS
Malcolm Flemyng, Neuropathia 87
Unproofread scanNot analysed yet
Principio varii humores in corpore vivo,
Qui crasso secernuntur, rutiloque fluento,
Tortilibus glandum vasis, cellisque minutis,
Qualis adeps, bilisque acris, pituita tenaxque,
Et liquidum genitale, et spiritus ipse cerebri;
Ut propriis quique officiis apti generentur,
Organa recte sese habeant ante omnia oportet,
Nativa quae quaeque suum virtute liquorem
Secernunt, et sejungunt a sanguine crasso;
Quin et nonnihil immutant simul ipsa sua vi.
Multiplex et praeterea concoctio rite
Visceribus debet sanis peragi, validisque,
A manducatu, deglutituque alimenti,
Usque ad purpurei mirandum sanguinis ortum:
Materies qua quaeque fluens in sanguine foeto
Succis assimilata animalibus, atque subacta,
Solvatur, vel mutetur tali ratione,
Glandibus ut propriis coletui idonea cuique
Sincero
ogle