Latin
LIBER PRIMUS
Malcolm Flemyng, Neuropathia 88
Unproofread scanNot analysed yet
Sincero liquido, et perfecto constituendo:
Hinc intacta salus, omnique ex parte beata.
Ast infiniti cum sint specie, numeroque,
Humores nostri, nihil obstat, nec prohibet quin
Illius aut hujus turbetur coctio saepe,
Dum reliqui male non fiunt, fluitantque salubres;
Aut vitio forte exiguo, leviterque laborant.
Porro saepe adeo levis est, adeoque minutus
Cocturae primae defectus, ut is nequeat se
Prodere, dum servent medio instrumenta labore;
Succorumque illud vitium, quod nascitur inde,
Non raro tectum lateat, jaceatque sepultum,
Dum permista fluunt vasis liquida omnia magnis.
Verum ubi multigenos humores daedala glandum
Fabrica delectos e sanguine traxerit omni,
Tortilibus ducens vasis, cellisque reponens;
Tum demum, officiis propriis si quilibet horum
Defuerit, quaedam laedatur nempe necesse est
Functio,
ized by G
oogle