Latin
LIBER PRIMUS
Malcolm Flemyng, Neuropathia 96
Unproofread scanNot analysed yet
Pectoribus scribenda imis, signandaque firme;
Ut morbi aerumnas vitare queamus amaras.
Illud in his vero rebus cognoscere oportet,
Quod quibus usque fuit natura debile, inersque,
Et laxa nimium compagine molle cerebrum;
Nervorumque parum crescente aevo solidescunt
Stamina, flexilibusque manent nimis humida fibris,
Infantum quales nervi fibraeque recentum;
Omnibus his morbus facile ingruat; utpote causis
Qui levibus concinnari queat, et stabiliri:
Foemineusque adeo sexus maribus generatim
Saepius, et gravius pertentetur; quoniam stat
Debilioribus instructus nervis, cerebroque.
Hos vero certis poteris dignoscere signis
Plerique ingeniis sunt acribus excelsisque:
Primoresque annos clarat sapientia praecox.
Multa animo celeres versant volvuntque
profundo: