Latin
LIBER PRIMUS
Malcolm Flemyng, Neuropathia 97
Unproofread scanNot analysed yet
Atque fere memori conservant omnia mente.
Solliciti porro, plenique timoribus omnes;
Suntque verecundi nimis usque in rebus agendis;
Atque animi leviter praesentia mota labascit.
Ad risum aut fletum faciles, sensuque doloris,
Atque voluptatis pollent nimis exquisito.
Saevitiam horrescunt omnem, longeque relinquunt.
Non impune unquam venas inflantur Iaccho,
Non veneri crebro licet unquam impune litare:
Non duros poterunt ullos tolerare labores
Constanter; nec longa quidem jejunia ferre:
Lucubratio denique obest insigniter usque.
Hos inquam morbus facile aggrediturque domatque,
Inductus levibus causis, culpisque minutis.
Debilibus porro instructi nervis, cerebroque,
Indole flexibili cum sint, infra recitandos
Admittunt facile errores, morbumque lacessunt.
At multos, quibus haec semel instrumenta animâi
Dura
Dura satis, solidoque vigebant robore firma, Non minus invadit labes, victosque fatigat: Quippe ipsam culpae enormes, victusque solutus Vi valida impellunt renuentem, urgentque potenter.