Latin
Lines 1.269-1.309
Manilius, Liber Quartus 1.269-309
Not analysed yet
<tempore non ullo subolem taedebit Aquari,> 268a
quae per aquas veniunt, operum, fontesque sequuntur.
mite genus dulcesque fluunt a sidere partus,
pectora nec sordent; faciles in damna feruntur;
nec dest nec superest census. sic profluit urna.
Ultima quos gemini producunt sidera Pisces,
his erit in pontum studium, vitamque profundo
credent et puppes aut puppibus arma parabunt,
quidquid et in proprios pelagus desiderat usus.
innumerae veniunt artes: vix nomina rebus
sufficiunt, tot sunt parvae quoque membra carinae.
adde gubernandi studium, quod venit in astra
et pontum caelo vincit. bene noverit orbem
fluminaque et portus, mundum ventosque, necesse est
iamque huc atque illuc agilem convertere clavum
et frenare ratem fluctusque effundere rector,
iam remis agere et lentas inflectere tonsas.
quin placidum ductis everrere retibus aequor
litoribusque suis populos exponere captos
aut uncos celare cibis aut carcere fraudem,
navalis etiam pugnas, pendentia bella,
attribuunt pelagique infectos sanguine fluctus.
fecundum genus est natis et amica voluntas
et celeres motus mutataque cuncta per aevum.
Hos tribuunt mores atque has nascentibus artes
bis sex materia propria pollentia signa.
Sed nihil in semet totum valet: omnia vires
cum certis sociant signis sub partibus aequis
et velut hospitio mundi commercia iungunt
conceduntque suas partes retinentibus astris.
quam partem Graiae dixere decanica gentes.
a numero nomen positum est, quod partibus astra
condita tricenis triplici sub sorte feruntur
et tribuunt denas in se coeuntibus astris
inque vicem ternis habitantur sidera signis.
sic altis natura manet consaepta tenebris
et verum in caeco est multaque ambagine rerum;
nec brevis est usus nec amat compendia caelum,
verum aliis alia opposita est et fallit imago
mentiturque suas vires et munera celat.
quae tibi non oculis, alta sed mente fuganda est
caligo, penitusque deus, non fronte, notandus.