Latin
Lines 1.310-1.353
Manilius, Liber Quartus 1.310-353
Not analysed yet
Nunc quae sint coniuncta quibus quove ordine reddam,
ne lateant aliae vires aliena per astra.
namque Aries primam partem sibi vindicat ipsi,
altera sors Tauro, Geminis pars tertia cedit.
sidera sic inter divisum dicitur astrum
totque dabit vires dominos quotcumque recepit.
diversa in Tauro ratio est, nec parte sub ulla
censetur: Cancro primam mediamque Leoni,
extremam Erigonae tribuit. natura per astrum
stat tamen et proprias miscet per singula vires.
Libra decem partes Geminorum prima capessit,
Scorpios adiunctas; Centauri tertia pars est,
nec quicquam numero discernitur, ordine cedit.
Cancer in adversum Capricorni derigit astrum
bis quinas primum partes, dignatus in illo
temporis articulo sub quo censetur et ipse,
quod facit aequalis luces brumalibus umbris
cognatamque gerit diverso in cardine legem;
alterius partis perfundit Aquarius ignes,
quem subeunt Pisces extremo sidere Cancri.
at Leo consortis meminit sub lege trigoni
Lanigerumque ducem recipit Taurumque quadrato
coniunctum sibi; sub Geminis pars tertia fertur:
hos quoque contingit per senos linea flexus.
praecipuum Erigone Cancro concedit honorem
cui primam tribuit partem; vicina relicta est
vicino, Nemeaee, tibi; pars ipsius una est
quae fastidito concessa est iure potiri.
sed Libra exemplo gaudet, pariterque regentem
noctes atque dies diverso in tempore secum
Lanigerum sequitur: veris iuga temperat ille,
haec autumnalis componit lucibus umbras:
nulli concedit primam, traditque sequenti
vicinam partem; Centauri tertia summa est.
Scorpios in prima Capricornum parte locavit,
alterius dominum fecit cui nomen ab undis,
extremas voluit partes sub Piscibus esse.
at qui contento minitatur spicula nervo
Lanigero primas tradit sub iure trigoni
et medias Tauro partes Geminisque supremas.
nec manet ingrati Capricornus crimine turpis
sed munus reddit Cancro recipitque receptus
principiumque sui donat; coniuncta Leonis
regna ferunt, summas partes et Virginis esse.