Latin
Lines 1.354-1.397
Manilius, Liber Quartus 1.354-397
Not analysed yet
fontibus aeternis gaudens urnaque fluenti
iura sui Librae permittit prima regenda,
haerentisque decem partes Nepa vindicat ipsi;
summas Centaurus retinet iuvenale per astrum.
iam superant gemini Pisces, qui sidera claudunt.
Lanigero primos tradunt in finibus usus,
perque decem medias partes tu, Taure, receptus;
quod superest, ipsi sumunt, utque orbe feruntur
extremo sic et sortis pars ultima cedit.
Haec ratio retegit latitantis robora mundi
in plurisque modos repetitaque nomina caelum
dividit et melius sociat, quo saepius, orbem.
nec tua sub titulis fallantur pectora notis:
dissimulant, non ostendunt mortalibus astra.
altius est acies animi mittenda sagacis
inque alio quaerendum aliud iunctisque sequendum
viribus; et, cuius signi quis parte creatur,
eius habet mores atque illo nascitur astro.
talis per denas sortes natura feretur.
testis erit varius sub eodem sidere fetus,
quodque in tam multis animantum milibus, uno
quae veniunt signo, tot sunt, quot corpora, mores,
et genus externum referunt aliena per astra,
confusique fluunt partus hominum atque ferarum.
scilicet in partes iunguntur condita pluris
diversasque ferunt proprio sub nomine leges.
nec tantum lanas Aries nec Taurus aratra
nec Gemini Musas nec merces Cancer amabit,
nec Leo venator veniet nec Virgo magistra,
mensuris aut Libra potens aut Scorpios armis
Centaurusque feris, igni Capricornus et undis
ipse suis Iuvenis geminique per aequora Pisces;
mixta sed in pluris sociantur sidera vires.
'Multum' inquis 'tenuemque iubes me ferre laborem,
rursus et in magna mergis caligine mentem,
cernere cum facili lucem ratione viderer.'
quod quaeris, deus est: conaris scandere caelum
fataque fatali genitus cognoscere lege
et transire tuum pectus mundoque potiri.
pro pretio labor est nec sunt immunia tanta,
ne mirere viae flexus rerumque catenas.
admitti potuisse sat est: sint cetera nostra.
at nisi perfossis fugiet te montibus aurum,
obstabitque suis opibus super addita tellus.